

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 2: Versus 14
Levi.[HIER.]Levi additus, quia a telonio negotiorum saecularium sequitur solum verbum quod dicit: quiaqui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus[Luc. 14.].[BEDA.]Marcus et Lucas verecundiae causa et honore evangelistae nomen vulgatum non ponunt. Ipse (secundum hoc quod scriptum est:Justus in primisaccusator est sui[Prov. 18.]; Matthaeum se et publicanum nominat: ut ostendat nullum conversum debere de salute diffidere cum apostolus et evangelista de publicano sit factus repente.Secutus est eum.[ID.]Lucas plenius:Et relictis omnibus secutus est eum[Luc. 5.]. Sequitur, qui ut pauperem Christum non tam corporis gressu quam mentis affectu possit sequi, omnia relinquit, etc., usque ad merito ergo qui obediendo humana contempsit negotia, divinorum dispensator factus est talentorum.